CLYTIA sive CLYTIE

CLYTIA sive CLYTIE
CLYTIA, sive CLYTIE
una ex Oceaninymphis aliquandiu ab Apolline adamata, donec illa Apollinis cum Leucothoe concubitum orchamo patri eius indicavit. Quare iratus Apollo gravissimô odiô eam prosecutus est. Illa vero amoris impatienti , cibô et potu abstinens, Solem quacumque iter faciebat, oculis sequebatur, tandem fame, et dolore consumpta, mutata est in heliotropium. Ovid. l. 4. Met. fab. 5. et 6. Fuerunt et duae aliae Clytia, altera Amphidamantis fiha, uxor Tantali, mater Pelopis, cuius meminit Euripid. Schol. Altera vero Amyntoris concubnia, cuius calumniis Amyntor filium Phoenicem excaecavit, qui postea a Chirone caecitate levatus Rex Dolopum factus est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”